Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.64.1 | Cic. Fam. 13.64.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.65.1 |
13.64.1
Nero meus mirificas apud me tibi gratias egit , prorsus incredibilis , ut nullum honorem sibi haberi potuisse diceret qui a te praetermissus esset . Magnum fructum ex ipso capies ; nihil est enim illo adulescente gratius ; sed me hercule mihi quoque gratissimum fecisti ; pluris enim ex omni nobilitate neminem facio . itaque si ea feceris quae ille per me tecum agi voluit , gratissimum mihi feceris , primum de Pausania Alabandensi sustentes rem , dum Nero veniat (vehementer eius causa cupere eum intellexi ; itaque hoc valde te rogo ); deinde Nysaeos , quos Nero in primis habet necessarios diligentissimeque tuetur ac defendit , habeas tibi commendatissimos , ut intellegat illa civitas sibi in Neronis
patrocinio summum esse praesidium . Strabonem Servilium tibi saepe commendavi ; nunc eo facio id impensius , quod eius causam Nero suscepit . tantum a te petimus ut agas eam rem ne relinquas hominem innocentem ad alicuius tui dissimilis quaestum . id cum gratum mihi erit tum etiam existimabo te humanitate tua esse usum .
summa huius epistulae haec est , ut ornes omnibus rebus
Neronem , sicuti instituisti atque fecisti . Magnum theatrum
habet ista provincia , non ut haec nostra , ad adulescentis nobilis , ingeniosi , abstinentis commendationem atque gloriam . qua re si te fautore usus erit , sicuti profecto et utetur et usus est , amplissimas clientelas acceptas a maioribus confirmare poterit et beneficiis suis obligare . hoc in genere si eum adiuveris eo studio quo ostendisti , apud
ipsum praeclarissime posueris sed mihi etiam gratissimum feceris .
13.64.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.64.1 | Cic. Fam. 13.64.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.65.1 |